Latin · ~8 min
Lines 1.243-1.260
Justinian, Liber XXXVI 1.243-260
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 17. 13
Ulpianus 4 fideic.
Sed si servo suo rogatus sit cum libertate quis hereditatem restituere, sive directa data sit libertas sive fideicommissaria, dici poterit eum a servo suo non posse cogi adire hereditatem, quamvis, si sponte adisset, cogeretur praestare fideicommissariam libertatem et hereditatem: idque maecianus libro septimo de fideicommissis scribit.
Dig. 36. 1. 17. 14
Ulpianus 4 fideic.
Idem quaerit, si quis paratus sit domino cavere de indemnitate, an possit cogi adire hereditatem, maxime et si pretium servi offeratur. et recte ait non oportere sub incerto cautionis committere se aditioni hereditatis.
Dig. 36. 1. 17. 15
Ulpianus 4 fideic.
Hi qui solidum capere non possunt, ex asse heredes instituti et rogati restituere solidum, adire hereditatem et restituere cogentur, cum nihil oneris apud eos remansurum.
Dig. 36. 1. 17. 16
Ulpianus 4 fideic.
Si ego heres institutus et rogatus sim stichum manumittere vel alius legatarius, fidei autem meae commissum sit, ut titio hereditatem restituam, deinde titii fidei commisit, ut sticho eandem redderet: stichus cogere me possit adire et restituere hereditatem.
Dig. 36. 1. 17. 17
Ulpianus 4 fideic.
Talis quoque casus a divo pio terminatus est: nam servo uni ex heredibus legato per fideicommissum erat ab eo libertas data et ab altero hereditas. divus etenim pius rescripsit cassio dextro in haec verba: "hermias si mosco theodoto ex parte heredi instituto a pamphilo testatore legatus est eumque theodotus, postquam adierit hereditatem, prius quam a coherede eiusdem pamphili adiretur hereditas, ad iustam libertatem perduxit et ob hoc in eum casum res perducta est, ut is qui legavit intestatus esse non possit, hermia postulante mihi id euarestus compellendus est periculo eius adire et ex causa fideicommissi hereditatem restituere".
Dig. 36. 1. 18pr.
Ulpianus 2 fideic.
Ex facto tractatum est, an per fideicommissum rogari quis possit, ut aliquem heredem faciat. et senatus censuit rogari quidem quemquam, ut aliquem heredem faciat, non posse: verum videri per hoc rogasse, ut hereditatem suam ei restituat, id est quidquid ex hereditate sua consecutus est ut ei restitueret.