Latin · ~8 min
Lines 1.261-1.278
Justinian, Liber XXXVI 1.261-278
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 18. 1
Ulpianus 2 fideic.
Iulianus quoque libro quadragensimo digestorum fideicommissum tale valere ait: "fidei tuae committo, ut hereditatem titii restituas", cum esset is qui rogatus est a titio heres institutus.
Dig. 36. 1. 18. 2
Ulpianus 2 fideic.
Non tantum autem si heredem quem scripsero, potero rogare, ut heredem faciat aliquem, verum etiam si legatum illi vel quid aliud reliquero: nam hactenus erunt obligati, quatenus quid ad eos pervenit.
Dig. 36. 1. 18. 3
Ulpianus 2 fideic.
Si quis caverit "peto ut illi des" aut "illi fideicommissum relinquas" aut "illi libertatem adscribas", admittenda sunt: nam cum in heredum institutione senatus censuit utile, de ceteris quoque idem erit accipiendum.
Dig. 36. 1. 18. 4
Ulpianus 2 fideic.
Si quis rogatus fuerit, ut, si sine liberis decesserit, restituat hereditatem, papinianus libro octavo responsorum scribit etiam naturalem filium efficere, ut deficiat condicio: et in libertino eodem colliberto hoc scribit. mihi autem, quod ad naturales liberos attinet, voluntatis quaestio videbitur esse, de qualibus liberis testator senserit: sed hoc ex dignitate et ex voluntate et ex condicione eius qui fideicommisit accipiendum erit.
Dig. 36. 1. 18. 5
Ulpianus 2 fideic.
Ex facto tractatum memini: rogaverat quaedam mulier filium suum, ut, si sine liberis decessisset, restitueret hereditatem fratri suo: is postea deportatus in insula liberos susceperat: quaerebatur igitur, an fideicommissi condicio defecisset. nos igitur hoc dicemus conceptos quidem ante deportationem, licet postea edantur, efficere, ut condicio deficiat, post deportationem vero susceptos quasi ab alio non prodesse, maxime cum etiam bona cum sua quodammodo ^quodommodo^ causa fisco sint vindicanda.
Dig. 36. 1. 18. 6
Ulpianus 2 fideic.
Si quis rogatus fuerit filiis suis vel cui ex his voluerit restituere hereditatem, papinianus libro octavo responsorum etiam deportato ei tribuit eligendi facultatem, cui liber factus fideicommissum restitui velit. sed si servus poenae fuerit constitutus, nullo ante concepto filio iam parere condicioni non poterit decessisseque sine liberis videtur. sed cum decedit, electionem illam, quam papinianus deportato dedit, huic dari non oportet.