Latin · ~8 min
Lines 1.279-1.302
Justinian, Liber XXXVI 1.279-302
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 18. 7
Ulpianus 2 fideic.
Si quis autem susceperit quidem filium, verum vivus amiserit, videbitur sine liberis decessisse. sed si naufragio vel ruina vel adgressu vel quo alio modo simul cum patre perierit, an condicio defecerit, videamus. et magis non defecisse arbitror, quia non est verum filium eius supervixisse. aut igitur filius supervixit patri et extinxit condicionem fideicommissi, aut non supervixit et extitit condicio: cum autem, quis ante et quis postea decesserit, non apparet, extitisse condicionem fideicommissi magis dicendum est.
Dig. 36. 1. 18. 8
Ulpianus 2 fideic.
Si quis ita fideicommissum reliquerit: "fidei tuae, fili, committo, ut, si alieno herede moriaris, restituas seio hereditatem", videri eum de liberis sensisse divus pius rescripsit: et ideo, cum quidam sine liberis decederet, avunculum ab intestato bonorum possessorem habens, extitisse condicionem fideicommissi rescripsit.
Dig. 36. 1. 19pr.
Ulpianus 15 ad sab.
In fideicommissaria hereditatis restitutione constat non venire fructus, nisi ex mora facta est aut cum quis specialiter fuerit rogatus et fructus restituere.
Dig. 36. 1. 19. 1
Ulpianus 15 ad sab.
Plane fructus in quartam imputantur, ut est et rescriptum.
Dig. 36. 1. 19. 2
Ulpianus 15 ad sab.
Quotiens quis rogatur hereditatem restituere, id videtur rogatus reddere, quod fuit hereditatis: fructus autem non hereditati, sed ipsis rebus accepto feruntur.
Dig. 36. 1. 19. 3
Ulpianus 15 ad sab.
Si legatum sit heredi relictum et rogatus sit portionem hereditatis restituere, id solum non debere eum restituere, quod a coherede accepit: ceterum quod a semetipso ei relictum est, in fideicommissum cadit: et id divus marcus decrevit.
Dig. 36. 1. 20pr.
Paulus 3 ad sab.
Ubi pure fideicommissum datum est, si adiectum sit: "rogo des filio tuo faciasque, ut ad eum perveniat", rescriptum est videri in id tempus dari, quo capere potest, id est sui iuris fiat.
Dig. 36. 1. 20. 1
Paulus 3 ad sab.
"te rogo, luci titi, hereditatem meam cum attio partiaris". ex senatus consulto trebelliano in eum, cui restituta est hereditas, actiones competere aristo ait, quia pro hoc accipiendum sit "rogo hereditatem illam restituas": nec verba spectantur senatus consulti, sed sententia quibuscumque verbis, dum testator senserit, ut hereditas sua restituatur.