Latin · ~11 min
Lines 1.387-1.401
Justinian, Liber XXXVI 1.387-401
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 28. 12
Iulianus 40 Dig.
Qui rogatus est emancipato filio restituere hereditatem, cogi debet adire et restituere, quamvis filius contra tabulas bonorum possessionem accipere possit.
Dig. 36. 1. 28. 13
Iulianus 40 Dig.
Si patronus ex parte debita heres institutus et rogatus restituere hereditatem suspectam sibi esse dicat, puto rectius facturum praetorem, si coegerit eum adire hereditatem et restituere, quamvis possit mutata voluntate eam partem hereditatis retinere.
Dig. 36. 1. 28. 14
Iulianus 40 Dig.
Si praeceptis quibusdam rebus heres rogatus sit restituere hereditatem et coactus eam adierit, an praecipere debeat? respondi eum, qui iussu praetoris adit hereditatem, omni commodo prohiberi debere.
Dig. 36. 1. 28. 15
Iulianus 40 Dig.
Sed si eidem legatum esset sub hac condicione "si heres non esset" et suspectam sibi hereditatem dicat, non aliter cogendus est adire, quam ut legata, quae sub condicione "si heres non esset" data erant, restituantur, non quidem a coheredibus, ne onerentur, sed ab eo cui restituta fuerit hereditas. nam sicut explendae fidei gratia cogendus est adire hereditatem, ita ob id ipsum damno adfici non debebit.
Dig. 36. 1. 28. 16
Iulianus 40 Dig.
Heres ex asse erat instituta consobrina mea et eius fidei commissum, ut partem dimidiam hereditatis statim publio maevio restitueret, alteram partem, cum ipsa moreretur, eidem publio maevio: praeterea alia aliis legata data sunt. maevius partem dimidiam hereditatis statim percepit et cavit, quod amplius quam per legem falcidiam liceret cepisset, redditu iri: sed et ceteri legata solida acceperant et similiter de restituendo quod amplius percepissent caverunt. mortua consobrina mea publius maevius desiderat sibi alteram partem hereditatis cum fructibus restitui. quaero itaque, quantum ei restituere debeam? utrum quod supra quadrantem bonorum penes consobrinam meam remanserat nec amplius quicquam? an et ab aliis, quibus legata soluta sunt, repetere quid debeam et quantum? item quaero, si quod ab his ex stipulatione percepero et quod apud consobrinam meam supra quadrantem remanserat, non efficiet partem dimidiam hereditatis, an ex incremento et fructibus eius summae, quae supra quadrantem bonorum penes consobrinam meam remansit, supplere ei debeam, dumtaxat ne partem dimidiam hereditatis quantitas quae restitueretur excedat? an vero, sicut publius maevius desiderat, quidquid seposito quadrante bonorum eiusque quadrantis fructibus perceptum est restitui ei debet? respondi, quod supra quadrantem penes consobrinam tuam remansit, si adiectis fructibus quantitatem partis dimidiae hereditatis, quae mortis tempore fuit, non minuet, totum publio maevio restituendum: nec ex stipulatione ab his, quibus legata soluta sunt, repeti quicquam potest. si vero fructus quantitatem partis dimidiae exuberant, quadranti tuo et fructibus eius accedet. si vero fructus eius partis, quae supra quadrantem apud consobrinam tuam remanserat, non implent quantitatem partis dimidiae bonorum, ex stipulatione agi poterit. in summa ratio ita ponenda est, ut tu omni modo quadrantem et fructus eius, praeterea, si eius quod quadrantem excedit fructus in tantum excreverit, ut quantitatem partis dimidiae bonorum excedat, etiam id quod excesserit retineas.