Latin · ~7 min
Lines 1.402-1.418
Justinian, Liber XXXVI 1.402-418
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 28. 17
Iulianus 40 Dig.
Qui suos servos rogatus est manumittere et hisdem hereditatem restituere, detracto pretio servorum hereditatem restituere debebit.
Dig. 36. 1. 29pr.
Africanus 6 quaest.
Ex asse heres institutus partem hereditatis mihi pure, tibi sub condicione restituere rogatus cum suspectam diceret, postulante me adit et mihi totam ex senatus consulto restituit: quandoque condicio extiterit, an fructus partis tuae restituere tibi debeam, non immerito dubitabatur. et plerisque placet non esse eos praestandos, quia nec ab herede praestarentur, si sua sponte adisset, sufficiat autem ius tuum tibi integrum conservari, non etiam meliorem condicionem tuam fieri.
Dig. 36. 1. 29. 1
Africanus 6 quaest.
Idem tamen existimabant, si ex asse heres institutus mihi quadrantem pure, tibi aeque quadrantem sub condicione restituere rogatus sit et, cum suspectam hereditatem diceret, cogente me adit, quandoque condicio exstiterit, semissem tibi esse restituendum.
Dig. 36. 1. 29. 2
Africanus 6 quaest.
Sed nec lege falcidia in proposita specie usurum me puto, quamvis scriptus heres, si sponte adisset, uteretur.
Dig. 36. 1. 30
Marcianus 4 inst.
Si quis priore facto testamento posterius fecerit testamentum, etiamsi ex certis rebus in posteriores tabulas heredes instituit, superius tamen testamentum sublatum est, ut divi quoque severus et antoninus rescripserunt, cuius constitutionis verba rettuli, cum alia quoque praeterea in constitutione expressa sunt. "imperatores severus et antoninus cocceio campano. testamentum secundo loco factum, licet in eo certarum rerum heres scriptus sit, iure valere, perinde ac si rerum mentio facta non esset, sed teneri heredem scriptum, ut contentus rebus sibi datis aut suppleta quarta ex lege falcidia hereditatem restituat his, qui priore testamento scripti fuerant, propter inserta fideicommissaria verba, quibus ut valeret prius testamentum expressum est, dubitari non oportet". et hoc ita intellegendum est, si non aliquid specialiter contrarium in secundo testamento fuerit scriptum.
Dig. 36. 1. 31pr.
Marcianus 8 inst.