Latin · ~7 min
Lines 1.561-1.575
Justinian, Liber XXXVI 1.561-575
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 59pr.
Papinianus 8 resp.
"heredes mei quidquid ad eos ex hereditate bonisve meis pervenerit, id omne post mortem suam restituant patriae meae coloniae beneventanorum": nihil de fructibus pendente condicione perceptis petitum videri constitit.
Dig. 36. 1. 59. 1
Papinianus 8 resp.
Cum ita fuerat scriptum: "fidei filiorum meorum committo, ut, si quis eorum sine liberis prior diem suum obierit, partem suam superstiti fratri restituat: quod si uterque sine liberis diem suum obierit, omnem hereditatem ad neptem meam claudiam pervenire volo": defuncto altero superstite filio, novissimo autem sine liberis neptis prima quidem facie propter condicionis verba non admitti videbatur: sed cum in fideicommissis voluntatem spectari conveniat, absurdum esse respondi cessante prima substitutione partis nepti petitionem denegari, quam totum habere voluit avus, si novissimus fratris quoque portionem suscepisset.
Dig. 36. 1. 59. 2
Papinianus 8 resp.
"peto de te, uxor carissima, uti cum morieris hereditatem meam restituas filiis meis vel uni eorum vel nepotibus meis vel cui volueris vel cognatis meis si cui voles ex tota cognatione mea". inter filios respondi substitutionem fideicommissi factam videri, circa nepotes autem et ceteros cognatos facultatem eligendi datam: ex ceteris autem cognatis, si nepotes superessent, non recte mulierem electuram propter gradus fideicommissi praescriptos: deficiente vero gradu nepotem ex cognatis quam velit personam eligi posse.
Dig. 36. 1. 60pr.
Papinianus 9 resp.
Deducta parte quarta restituere rogatus hereditatem, prius quam restitueret, hereditario debitori heres exstitit. quoniam actio eo confusa per trebellianum redintegrari non potest, pecuniae quoque debitae dodrans ex causa fideicommissi petetur. sed in eum diem, quo actio confusa est, usurae praeteriti temporis, quae in obligatione vel in officio iudicis fuerunt, computabuntur: posterioris ita demum, si mora fideicommisso facta sit.
Dig. 36. 1. 60. 1
Papinianus 9 resp.
Cum hereditas ex causa fideicommissi in tempus restituenda est, non idcirco nominum periculum ad heredem pertinebit, quod heres a quibusdam pecuniam exegerit.