Latin · ~8 min
Lines 1.576-1.590
Justinian, Liber XXXVI 1.576-590
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 60. 2
Papinianus 9 resp.
Qui post tempus hereditatem restituere rogatur, usuras a debitoribus hereditariis perceptas, quarum dies post mortem creditoris cessit, restituere non cogitur: quibus non exactis omnium usurarum actio (nam hereditaria stipulatio fuit) ex trebelliano transferetur, et ideo nec indebiti repetitio erit. ac similiter hereditario creditori si medii temporis non solvantur usurae, fideicommissarium in his quoque trebellianum tenebit nec ideo querellae locus erit, quod de fructibus heres, quos iure suo percipiebat, faenus non solverit. quod si faenus heres medii temporis solverit, eo nomine non erit retentio, cum proprium negotium gessit, quippe sortem reddere creditori coactus fideicommissario nihil usurarum medii temporis imputabit.
Dig. 36. 1. 60. 3
Papinianus 9 resp.
Acceptis centum hereditatem rogatus restituere totam pecuniam iure falcidiae percipere videtur, et ita divi hadriani rescriptum intellectum est, tamquam si ex bonis nummos retenturus fuisset. quod tunc quoque respondendum est, cum pro parte hereditatem coheredi suo restituere rogatur. diversa causa est praediorum pro hereditaria parte retentorum: quippe pecunia omnis de portione retineri potest, praediorum autem alia portio non nisi a coherede, qui dominium habet, accipitur. cum autem praedia maioris pretii quam portio hereditatis essent, in superfluo praediorum petenti fideicommissario falcidiam intervenire visum est: concurrentem enim pecuniam compensari placuit.
Dig. 36. 1. 60. 4
Papinianus 9 resp.
Hereditatem post mortem suam exceptis reditibus restituere rogatus ancillarum partus non retinebit nec fetus pecorum, qui summissi gregem retinent.
Dig. 36. 1. 60. 5
Papinianus 9 resp.
Ante diem fideicommissi cedentem fructus et usurae, quas debitores hereditarii cum postea accesset dies solverunt, item mercedes praediorum ab herede perceptae portioni quadrantis imputabuntur.
Dig. 36. 1. 60. 6
Papinianus 9 resp.
Cum autem post mortem suam rogatus hereditatem restituere res hereditarias distrahere non cogatur heres, sortium, quae de pretiis earum redigi potuerunt, usurae propter usum medii temporis perceptae non videbuntur: denique nec periculum mancipiorum aut urbanorum praediorum praestare cogitur: sed nihilo minus usus et casus eorum quadrantem quoque deminuit.