Latin · ~11 min
Lines 1.732-1.752
Justinian, Liber XXXVI 1.732-752
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 72. 2
Pomponius 2 fideic.
Si temporalis actio in hereditate relicta fuerit, tempus, quo heres experiri ante restitutam hereditatem potuit, imputabitur ei cui restituta fuerit.
Dig. 36. 1. 73
Maecenatus 10 fideic.
Omnes qui de hereditate deliberant desiderante eo, qui suo periculo velit adiri hereditatem, coguntur adire, sed non statim restituere, sed ut completo tempore deliberationis, si expedire sibi compererint hereditatem, sentiant commodum testamenti eo iure, quo si sponte adissent, sin vero contra onerosam crediderint, restituta ea exonerentur actionibus hereditariis.
Dig. 36. 1. 74
Pomponius 4 fideic.
Heres praecepto fundo rogatus erat hereditatem restituere: fundus alienus erat. aristo aiebat videndum, utrum omnimodo penes heredem fundum esse voluit testator an ita demum, si ipsius est: sed sibi superius placere: ideoque aestimatio eius retinenda est.
Dig. 36. 1. 75pr.
Maecenatus 13 fideic.
Si heres pecuniam hereditariam crediderit et in eam causam pignora acceperit, actiones non competunt ei, cui restituta fuerit hereditas, adversus ipsa pignora. sed aliqua dubitatio remanebit, si in eum contractum, qui ex defuncto fuerit, interpositus heres, antequam restitueret hereditatem, pignus acceperit. sed nec sic quidem ipse admitteretur: ex fideicommisso tamen habet adversus heredem actionem, ut ei cedat pro pignoris commodo actionem.
Dig. 36. 1. 75. 1
Maecenatus 13 fideic.
Cum ex trebelliano senatus consulto restituitur hereditas, servitutes, quas mutuo praedia heredis et testatoris habent, nihilo minus valent.
Dig. 36. 1. 76pr.
Paulus 2 decr.
Qui filium et filiam habebat, testamentum fecit et ita de filia sua caverat: entellomai soi my diativesvai, prin tekna soi genesvai. pronuntiavit imperator fideicommissum ex hac scriptura deberi, quasi per hoc, quod prohibuisset eam testari, petisset, ut fratrem suum heredem faceret: sic enim accipiendam eam scripturam, ac si hereditatem suam rogasset eam restituere.
Dig. 36. 1. 76. 1
Paulus 2 decr.
Fabius antoninus impuberem filium antoninum et filiam honoratam relinquens exheredatis his matrem eorum iuniam valerianam heredem instituit et ab ea trecenta et quasdam res filiae reliquit, reliquam omnem hereditatem filio antonino, cum ad annum vicensimum aetatis pervenisset, voluit restitui: quod si ante annum vicensimum decessisset filius, eam hereditatem honoratae restitui praecepit. mater intestata decessit utrisque liberis legitimis heredibus relictis. postea filius annum agens plenum nonum decimum et ingressus vicensimum necdum tamen eo expleto decessit filia herede fabia valeriana sua relicta, a qua amita fideicommissum et ex testamento patris portionem hereditatis petebat: et apud praesidem optinuerat. tutores valerianae filiae antonini egestatem eius praetendebant et recitabant divi hadriani constitutionem, in qua quantum ad munera municipalia iusserat eum annum, quem quis ingressus esset, pro impleto numerari. imperator autem noster motus et aequitate rei et verbis testamenti "si ad annum vicensimum aetatis ",quamvis scire se diceret a divo marco non excusatum a tutela eum qui septuagensimum annum aetatis ingressus fuisset, nobis et legis aeliae sentiae argumenta proferentibus et alia quaedam, contra petitricem pronuntiavit.