Latin · ~8 min
Lines 1.753-1.764
Justinian, Liber XXXVI 1.753-764
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 77pr.
Scaevola 18 Dig.
Epistulam ad heredem suum in haec verba scripsit: "titius cornelio heredi suo salutem. a te peto, corneli, quoniam ad te devoluta est pars matris meae, item pars sempronii curatoris quondam mei contraria fortuna usi et per hoc totus as meus apud te esse speratur, uti reddas restituas gaio seio uncias quattuor". quaesitum est, cum sempronius in integrum restitutus sit ab imperatore, a quo fuerat deportatus et adierit hereditatem, an is quoque rogatus sit, ut ex sua portione restituat hereditatem. respondit sempronium quidem non proponi rogatum, cornelium autem heredem debere pro rata portione maternarum defuncti rerum restitutionem seio facere.
Dig. 36. 1. 77. 1
Scaevola 18 Dig.
Mulier heredis instituti fidei commisit, ut retenta parte quarta reliquam partem restitueret nurui quondam suae, cuius fidei commisit in haec verba: "rogo te, ut id, quod ad te ex bonis meis pervenerit, facias pervenire ad filium tuum": quaesitum est, quando hoc fideicommissum restituere debeat, utrumne post mortem suam an iam nunc. respondit ad tempus, quo nurus moreretur, fideicommissum aptandum esse.
Dig. 36. 1. 78
Scaevola 19 Dig.
Scaevola respondit, si pater filium suum impuberem ex asse scripserit heredem eique codicillis substituerit, deinde filius impubes decesserit, licet substitutio inutilis sit, quia codicillis hereditas neque dari neque adimi potest, tamen benigna interpretatione placet, ut mater, quae ab intestato pupillo successit, substitutis fideicommisso obligetur: quod si invicem fuerunt substituti, et in fideicommisso substitutionem valere: unoque eorum mortuo qui supersunt totum accipiunt.
Dig. 36. 1. 79pr.
Scaevola 20 Dig.
Heredibus institutis filiis utriusque sexus singulos rogavit, ut qui sine liberis decederet partem suam hereditatis sorori fratrive restitueret aut, si frater sororve non esset, matri suae et haec verba adiecit: "vosque, liberi carissimi, hoc fideicommisso teneri invicem volo, donec binos liberos educaveritis". quaesitum est, si quis ex liberis duos filios procreaverit, quamvis superstites non reliquerit, an heredes eius fideicommissum debeant. respondit secundum ea quae proponerentur videri fideicommissi onere liberatos.