Latin · ~10 min
Lines 1.818-1.827
Justinian, Liber XXXVI 1.818-827
Not analysed yet
Heres eius, qui post mortem suam rogatus erat universam hereditatem restituere, minimam quantitatem, quam solam in bonis fuisse dicebat, his quibus fideicommissum debebatur restituit: postea repertis instrumentis apparuit quadruplo amplius hereditate fuisse: quaesitum est, an in reliquum fideicommissi nomine conveniri possit. respondit secundum ea quae proponerentur, si non transactum esset, posse.
Dig. 36. 1. 81
Scaevola l. S. quaest. publ. tract.
Si pupillus parenti suo heres extitit et fideicommissam hereditatis partem restituit, mox abstinetur paterna hereditate: optio deferenda est fideicommissario, ut aut portionem quoque pupilli adgnoscat aut toto discedat. aut omnimodo bona vendenda sunt, ut id quod superfluum est pupillo servetur, et, si in solidum bona venire non possunt, omnimodo actiones fideicommissario denegandae erunt: erat enim in potestate illius universum suscipere et si quid plus erit, pupillo servare.
Dig. 36. 1. 82
Scaevola 5 Dig.
Matrem et avunculum eosdemque creditores suos heredes scripsit lucius titius et eorum fidei commisit, ut post mortem restituerent, quod ex re familiari testatoris superfuerit, septicio. heredes non modicam partem bonorum testatoris consumpserunt et multos heredes reliquerunt, quibus scientibus multa corpora, quae remanserant ex bonis lucii titii, septicius possedit. quaesitum est, an id, quod lucius titius debuit matri et avunculo, heredes eorum a septicio petere possint. respondit non posse. claudius: aditione enim hereditatis confusa obligatio interciderat, sed fideicommissi repetitio erat: cuius aequitas defecit his, qui multa ex hereditate consumpsisse proponuntur.
Dig. 36. 1. 83
Paulus 1 imp. sent. i. C.P.
Iulius foebus testamento facto, cum tres liberos heredes institueret, foebum et heracliam ex eadem matre, polycraten ex alia aequis portionibus, petit a polycrate minore fratre, ut accepto certo praedio hereditatem fratribus concederet: et invicem eos, qui ex eadem matre erant, si qui eorum heres non fuisset, substituerat. polycrati, si intra pubertatem decessisset, secundas tabulas fecit, quas matri eius commendavit aperiendas, si impubes obisset. deinde petit a prioribus, ut, si quis eorum sine liberis decederet, portionem suam exceptis bonis maternis eorum et avitis ei vel eis qui superessent restitueret. heraclia soror mortua sine liberis fratrem foebum heredem instituit: polycrates fideicommissum petierat et optinuerat apud aurelium proculum proconsulem axaiae: appellatione facta, cum solus foebus egisset monomerws, victus est, quia "ei vel eis" verba utrosque fratres complecterentur. adqui invicem duos illos tantum substituerat: sed et voluntas haec patris videbatur, qui exceperat eorum bona materna, quia polycrates aliam matrem et quidem superstitem habebat, cuius etiam fidei commissum erat, ut legata, quae ei dederat in testamento, moriens polycrati filio suo restitueret. . . . . . . .