Latin · ~7 min
Lines 1.807-1.817
Justinian, Liber XXXVI 1.807-817
Not analysed yet
Dig. 36. 1. 80. 13
Scaevola 21 Dig.
Pluribus heredibus institutis, in quibus et libertis tribus ex dodrante, eisdem fundos per praeceptionem dedit et ab his petit, ne eos alienarent et ut, qui vita superasset, solidos eosdem fundos optineret: deinde unius ex his libertis otacilii fidei commisit, uti quidquid ad eum ex hereditate bonisve pervenisset, deducto pro ea parte aere alieno et legatis et sibi viginti aureis restituat titio: quaesitum est, an etiam partes tertias fundorum, praelegatorum cum collibertis eidem, deducere deberet. respondit secundum ea quae proponerentur non debere restituere praeceptionem, cum ipse testator et legata excipi voluisset.
Dig. 36. 1. 80. 14
Scaevola 21 Dig.
Maritus uxore instituta herede ex parte tertia et pluribus ei fideicommissis datis dotem quoque praelegavit his verbis: "seiae uxori meae dari volo a filiis meis summam dotis eius, quae mihi pro ea illata est" eiusdemque uxoris fidei commisit, ut partem hereditatis et quaecumque ei legasset post mortem suam titio filio communi restitueret. quaesitum est, an summam quoque dotis inter cetera legata ex causa fideicommissi filio suo restituere debeat. respondit non alias, nisi manifestum esset de dote quoque restituenda testatorem sensisse: atque etiamsi sensisset et hoc fuerit adprobatum, ita eius quoque petitionem fore, si non minus in quantitate, quae falcidiae nomine remaneret, foret quam in quantitate dotis.
Dig. 36. 1. 80. 15
Scaevola 21 Dig.
Rogatus hereditatem restituere septicio, cum erit annis viginti, interea fundos, quos defunctus pignori acceperat, vendidit et propterea pigneraticia iudicio a debitore conventus decessit herede relicto sempronio et iudicio nondum finito restituit hereditatem septicio. quaesitum est, an iudicio nihilo minus ipse condemnari debeat, cum potuerit retinere (vel caveri sibi) id, quod ex causa iudicati praestaturus esset. respondit iudicii exsecutionem nihilo minus adversus heredem et post restitutam hereditatem mansisse.
Dig. 36. 1. 80. 16
Scaevola 21 Dig.