Latin · ~8 min
Lines 1.907-1.935
Justinian, Liber XXXVI 1.907-935
Not analysed yet
Dig. 36. 2. 10
Ulpianus 23 ad sab.
Cum in annos singulos legatur, non unum legatum esse, sed plura constat.
Dig. 36. 2. 11
Iulianus 37 Dig.
(nec refert, singuli aurei in annos singulos legentur an in annum primum mille aurei, in secundum homo, in tertium frumentum)
Dig. 36. 2. 12pr.
Ulpianus 23 ad sab.
Nec semel diem eius cedere, sed per singulos annos.
Dig. 36. 2. 12. 1
Ulpianus 23 ad sab.
Sed utrum initio cuiusque anni an vero finito anno cedat, quaestionis fuit. et labeo sabinus et celsus et cassius et iulianus in omnibus, quae in annos singulos relinquuntur, hoc probaverunt, ut initio cuiusque anni huius legati dies cederet.
Dig. 36. 2. 12. 2
Ulpianus 23 ad sab.
Inde iulianus ait, hoc legatum si servo relinquatur, deinde post primum vel alterum annum sit liber, sibi eum adquirere.
Dig. 36. 2. 12. 3
Ulpianus 23 ad sab.
Item celsus scribit, quod et iulianus probat, huius legati diem ex die mortis cedere, non ex quo adita est hereditas, et si forte post multos annos adeatur hereditas, omnium annorum legatario deberi.
Dig. 36. 2. 12. 4
Ulpianus 23 ad sab.
Sed et si quotannis sit legatum, mihi videtur etiam in hoc initium cuiusque anni spectandum, nisi forte evidens sit voluntas testatoris in annuas pensiones ideo dividentis, quoniam non legatario consultum, sed heredi prospectum voluit, ne urgueretur ad solutionem.
Dig. 36. 2. 12. 5
Ulpianus 23 ad sab.
Si in habitationem aliquid vel in disciplinam legetur sic "annua" vel "quotannis", quibus diebus pensio debetur habitationis vel merces disciplinarum, isdem intellegitur legatum relictum, coniectura voluntatis facta.
Dig. 36. 2. 12. 6
Ulpianus 23 ad sab.
Novissime pomponius scribit nihil interesse, utrum "in annos singulos" vel "quotannis" an "in singulos menses" vel "quot mensibus" an "in singulos dies" vel "quot diebus" legetur. ipse quoque huic sententiae accedo: proinde et si "annui" legentur tot aurei, idem erit dicendum.
Dig. 36. 2. 12. 7
Ulpianus 23 ad sab.