Latin · ~8 min
Lines 1.936-1.954
Justinian, Liber XXXVI 1.936-954
Not analysed yet
Si cui homo generaliter sit legatus et antequam vindicet decesserit, ad heredem suum legatum transfert.
Dig. 36. 2. 12. 8
Ulpianus 23 ad sab.
Si titio sit sic legatum "quem seius elegerit" et seius post electionem decesserit, locus est vindicationi semel adquisitae.
Dig. 36. 2. 13
Pomponius 6 ad sab.
Huiusmodi legatum: "sive illud factum fuerit sive non fuerit, illi do lego", ad heredem non transit, nisi alter casus vivo legatario exstiterit, quoniam causa, ex qua debeatur, praecedere semper debet. nec, quia certum est alterutrum futurum, omnimodo debebitur: nam tale legatum: "cum morietur, heres dato" certum est debitum iri et tamen ad heredem legatarii non transit, si vivo herede decedat.
Dig. 36. 2. 14pr.
Ulpianus 24 ad sab.
Si usus fructus aut decem, utrum legatarius voluerit, sint legata, utrumque spectandum et mortem testatoris et aditionem hereditatis, mortem propter decem, aditionem propter usum fructum: quamvis enim electio sit legatarii, tamen nondum electioni locus esse potest, cum proponatur aut nondum testatorem decessisse aut eo mortuo hereditas nondum adita.
Dig. 36. 2. 14. 1
Ulpianus 24 ad sab.
Inde quaerit iulianus, si post mortem testatoris legatarius decedat, an ad heredem transferat decem legatum, et libro trigensimo septimo digestorum scribit posse dici decem transtulisse, quia mortuo legatario dies legati cedit. argumentum iulianus pro sententia sua adfert tale: "seiae decem aut, si pepererit, fundum heres meus dato": nam si, antequam pariat, inquit, decesserit, ad heredem suum decem transmittet.
Dig. 36. 2. 14. 2
Ulpianus 24 ad sab.
Si ita quis legaverit filio familias, ut ipsi solvatur, potest procedere legatum nec imputari heredi, cur non patri, sed potius filio solvat: finge enim hoc nominatim expressum "ita ut filio solvat": certe si pater petat, exceptione erit repellendus.
Dig. 36. 2. 14. 3
Ulpianus 24 ad sab.
Si dies legati cesserit, deinde legatarius in ius alienum pervenit, ipsi potius debetur legatum, in cuius ipse ius pervenit: transeunt enim cum eo, quae ei debebantur. sed si sub condicione fuerit legatum, non transit, sed exspectabit condicionem eique adquiretur, cuius iuris erit condicionis existentis tempore: quod si sui iuris fuerit eo tempore, sibi potius adquiret.