Latin
1 to 12
Justinianus Imperator, Leges Selectae 1-5-12
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Augustus Joanni P. P. Sancimus neminem omnino, neque curialem, ncque taxeotam, episcopum aut presbyterum de cætero fieri; nihil attinente aut attingente hac lege eos qui ante eam hujusmodi sacerdotio digni habiti sunt: de caetero vero neminem omnino qui supradictac sit fortunae ad praedictas consecrationes ascendere; et maxime si et jam antea ministraverat, aut taxeoticis servierat jussionibus; eum enim qui enutritus cst in exsecutionibus vehementibns (seu asperis) et his quæ ex ea re accidunt, peccatis, non utique æquum fuerit, modo quidem, et illico esse taxeotam, et buleutam, et facere omnium acerbissima, mox autem sacerdotem ordinari, de humanitate et innocentia exponentem dogmata. Praeterquam si ab infantia, et nondum quidem ephebiam excedente ætate, ei contigit inter reverendissimos monachos connumerari, ct morari in eo ipso schemate; tunc enim permittimus ipsi, et presbyterum fieri, et ad episcopatum venire cum sit manifestum simul atque tale quid evener it, et dignus sacerdotio apparuerit, quod confestim liceutiam habebit manere in episcopatu, et ministrare, dummodo quartam partem suae substantiae universa praebeat decurionibus, et fisco (secundum nuper de quarta parte posilam a nobis legem) aut soli fisco, si quidem taxcoticæ furtum ei esse contigerit. Si vero et in reverendissimis archimandritis censeatur, et manserit inter ipsos, et hoc etiam modo damus fortunae liberationem, quartam et tunc partem suae substantiae (ut praediximus) praebituro: aliter autem neque illi ordinari concedimus, neque ordinato tale quid agere permittimus. Sciente tua excellentia quia hæc observari debent ab omnibus Deo amabilibus episcopis, pœnam exspectaturis circa ipsum sacerdotium, si quid tale fecerint; prælier id, quod etiam nec ipse ordinatus sacerdotio fruetur, licet fuerit antea iu aliquo gradu sacerdotii ordinatus, sed inter privatos redigetur, et ministeria exsequetur quibus subjacebat prius. Quae omnia obtinere in futurum voiumus tempus, quoniam nunc primum a nobis inventa sunt, non pertinente ullo modo hac lege (ut diximus) ad eos qui semel hac dignitate sacerdotali decorati sunt, sed licentiam habentibus ipsis per substitutos ministrare, juxla Theodosii, et Valentiniani piæ memoriae constitutionem, quae ad Thomam rescripta est.