Latin
13 to 18
Justinianus Imperator, Leges Selectae 13-18
Unproofread scanNot analysed yet
—§i. Ad haec et illud justum esse, et obtinere, et in usu esse sancimus, quod positum ab initio, et usu observatum, nescimus quonam modo in desuetudinem abiit. Meminimus enim nos in Arcadii et nonorii piae mmoriæ Constitutionem incidisse, volentem clericos, si neglexerint suum ordinum, et in qualemcunque armatam militiam transierint, vel depositi a Deo amabilibus episcopis, militare ausi fuerint, mitti quidem ipsos militia adepta, tradi vero civitatum curtis ministraturos in posterum publico, quando et Domini Dei servitio, quandiu militarunt, se abdicaverunt. Quae omnia obtinere ex hac nostra sancimus lege, jubentes Ipsos statim et confestim civitatis illius ex qua sunt fieri curiales, nisi vehemenLer curialibus abundet civitas: quo casu vicinæ vel ulterioris etiam usque ad unam provinciam atteram, ubi maxime curialium constituta est penuria Si vero latitantes (ut prohabile est) fiant, licentiam damus curialibus, statim ingre di res eorum, eorum bona detinere, et satis sibi secundum legem inde facere. Hæc igitur super reverendissimis clericis cujuscunque gradus obtinere in perpetuum sancimus, et in his quæ jam perpetrata sunt obtinere legem eam volentes quae et prius erat. Quoniam autem et quamdam constitutionem invenimus de monacbis disse rentem, et volentem ipsos non reliuquere propria monasteria, neque turbare civitates, quam et ad quoddam sancitam esse tempus quidam suspicantur, oportere existimavimus occasionem inde accipientes, perfectiorem, et in omne tempus etiam hoc reformare, ita ut nemini de caetero reverendissimorum monachorum licentia sit, tale quid agere, et relinqucre quidem monachicum habitum, circumcingere autem qualemcunque militiam, aut cingulum, aut dignitatem, aut eorum qui in judiciis versantur sequi vitam, et Dei servitio humanas occupationes præferre aut cognoscere, illo qui tale quid fecerit dando curiæ civitatis illius ex qua est, aut etiam alteras, ut prædictum est, et si quidem locuples sit, etiam periniaria subiturus munera, sin minus, corporalia munera;