Latin
Lex Xxxiv
Justinianus Imperator, Leges Selectae 1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Augustus Epiphanio sanctissimo archiepiscopo hujus felicissimæ urbis, et universali patriarchae. Certissime credimus quia sacerdotum puritas, et decus, et ad dominum Deum et Salvatorem nostrum Jesum Christum fervor, et ab ipsis missæ perpetuae preces, multum favorem nostrae reipublicae et incrementum praebent, per quas datur nobis, et barbaros subjugare, et in dominium redigere illos quae antea non obtinuimus; et quanto plus rebus illorum accedit honestatis et decoris, tanto magis et nostram rempublicam augeri credimus. Si enim hi prætulerint vitam honestam, et undique irreprehensibilem, et reliquum populum instruxerint, ut is ad illorum honestatem respiciens, multis peccatis abstineat, planum est quod inde et animae omnibus meliores erunt, et facile nobis tribuetur a maximo Deo et Salvatore nostro Jesu Christo clementia conveniens.