Latin
Lex Xxxiv
Justinianus Imperator, Leges Selectae 2-8
Unproofread scanNot analysed yet
§i. Haec igitur nobis speculantibus nuntiatum est, praeter communem rerum fidem, quosdam ex reverendissimis diaconis, itemque presbyteris (uam eo amplius etiam dicere erubescimus, Deo amantissimos, nempe episcopos), quosdam, inquam, ex his non verentur, alii quidem per seipsos cubos seu tesseras contrectare, et adeo pudendum atque ipsis etiam idiotis a nobis frequenter interdictum spectaculum participare; alii vero talem ludum non accusant, sed vel communicant facientibus, aut sedent spectatores actus indecori; et spectant quidem cum aviditate omnimoda res omnium rerum importunissimas; sermones vero audiunt blasphemos, quos in talibus necesse est fieri; polluunt etiam suas manus, et oculos, et aures sic damnatis et prohibitis ludis; alii vero neque obscure, aut latenter, aut equorum certaminibus se immiscent, aut etiam invitant aliquos super equorum profligatione aut victoria, vel per se ipsos, vel per alios quosdam, ut quia non deceuter talia ludant, aut scenicorum, vel thymeliotarum spectatores fiunt ludorum, aut earum quae in theatris certantium ferarum pugna; tiunt, neque cogitant quemadmodum ipsi vel his qui modo et recens initiati sunt et adorandis mysteriis dignati, ipsi prædicunt: Ut abrenuntient adversarii dæmonis cultui, et omnibus pompis ejus, quarum non minima pars talia spectacula fiunt.