Latin
1.29 to 1.35
Justinianus Imperator, Leges Selectae 1.29-35
Unproofread scanNot analysed yet
—§9. Sed et similitudinem (secundum quod dictum est) ab hujusmodi consummatione volumus exsulare, et ea quae sacratissimis constitutionibus quas in Codicem nostrum redegimus cauta sunt; iterum poni ex veteri jure non concedimus, cum divalium constitmionu m sanctio sufficiat ad eorum auctoritatem, nisi forte vel propter divisionem, vel propter repletionem, vel propter pleniorem indaginem hoc contigerit; et hoc tamen perraro, ne ex continuatione bujusmodi lapsus oriatur aliquid in tali prato spinosum. -§10. Sed et si quae leges in veteribus libris positae, jam in desuetudinem abierunt, nullo modo vobis easdem pouere permittimus, cum hæc tantummodo obtinere velimus quæ vel judiriorum frequentissimus ordo exercuit, vel longa consuetudo hujus almae urbis comprobavit, secundum Salvii Juliani scripturam, quae indicat debere omnes civitaies consuetudinem Romae sequi; et leges I, quæ caput est orLis terrarum, non ipsam alias civitates. Romam autem intelligimus non solumveterem, sed etiam regiam nostram, quae Deo propitio cum melioribus condita esi auguriis.