Latin
1.18 to 1.28
Justinianus Imperator, Leges Selectae 1.18-28
Unproofread scanNot analysed yet
sed si quid ex his ad repletionem summi ingenii Papiniani laborum, vel interpretationem necessarium esse perspexeritis, et huc ponere, legis vicem obtinens, non moremini: ut omnes, qui relati fuerint in hunc Codicem prudentissimi viri, habeant auctoritatem, tanquam si eorum studia ex principalibus constitutionibus profecta, et a nostro divino fuerint ore profusa: omnia eniin merito nostra facimus, quia ex nobis omnis eis impertietur auctoritas; nam qui non] subtiliter factum emendat, lau dabilior est eo qui primus invenit. —§7. Sed et hoc studiosum vobis esse vohunus, ut si quid in veteribus non bene positum libris inveniatist vel aliquid superfluum, vel minus perfectum [supervacua longitudine semota, et quod imperfectum] est repleatis, et oiune opus moderatum, et quam pulcherrimum ostendatis. Hoc etiam nihilominus observando, ut si aliquid in veteribus legibus, vel constitutionibus, quas anliqui in suis libris posuerunt, non recte scriptum inveniatis, et hoc reformetis, et ordini moderato tradatis, ut hoc videatur esse verum, et optimum, et quasi ah initio scriptum. quod a vobis electum, et ibi positum fuerit. Et nemo ex comparatione veteris voluminis, quasi vitiosam scripturam arguere audeat. Cum enim lege antiqua, quæ Regia nuncupabatur, omne jus omnisque potestas populi Romam in imperatoriam translata sunt potestatem, nos vero sanctionem innem non dividimus in alias, et alias conditorum paries, sed totam nostram esse volumus, quid pOssit antiquitas nostris legibus abrogare? Et in tantum e adem omnia, eum reposita sunt, obtinere, ut et si aliter fuerint apud veteres conscripta, in contrarium autem in positione inveniantur, nullum crime scripturae imputetur, sed nostra electioni hoc ascribatur. —§8. Nulla itaque in omnibus praedicti Codicis membris antinomia (sic enimi a vetustate Graeco vocabulo nuncupalur) aliquem sibi vindicet locum, sed sit una concordia, una consequentia, adversario nemine constitutio.