Latin
1.8 to 1.17
Justinianus Imperator, Leges Selectae 1.8-17
Unproofread scanNot analysed yet
et jussimus quos probaveris, tam ex facundissimis antecessoribus quam ex viris disertissimis togatis fori amplissimae sedis, ad sociandum laborem eligere. His itaque collectis, et in nostrum palatium introductis, nobisque tuo testimonio placitis, totam rem faciendam permisimus: ita tamen, ut tui vigilantissimi animi gubernatione res omnis celebretur. —§4. Jubemus igitur vobis antiquorum Prudentium, quibus auctoritatem conscribendarum interpretandarumque legum sacratissimi principes praebuerunt, libros ad jus Romanum pertinentes et legere, et elimare, ut ex his omnis materia colligatur, nulla (secundum quod possibile est) neque similitudine, neque discordia derelicta; sed ex his hoc colligi, quod unum pro omnibus sufficiat. Quia autem et alii libros ad jus pertinentes scripserunt, quorum scripturae a nullis auctoribus receptæ, nec usitatæ sunt, neque nos eorum volumina nostram inquietare dignamur sanctionem. —§5. Cumque haec materia summa nostri numinis liberalitate collecta fuerit, oportet eam pulcherrimo opere exstruere, et quasi proprium et sanctissimum templum Justitiæ consecrare, et in libros quinquaginta, et certos titulos totum [jus] digerere, tam secundum nostri Codicis constitutionem, quam edicti perpetui imitationem, prout hoc vobis commodum esse patuerit, ut nihil extra memoratam consummationem possit esse derelictum: sed his quinquaginta libris totum jus antiquum per mille et quadringentos pene annos confusum, et a nobis purgatum, quasi quodam muro vallatum,nihil extra se habeat: omnibus auctoribus juris æqua dignitate pollentibus, et nemini quadam praerogativa servanda, quia non omnes in omnia, sed certi per certa, vel meliores, vel deteriores inveniuntur. —§6 Sed neque ex multitudine auctorum, quod melius et æquius est, judicatote, cum possit unius [forsitan] et deterioris sententia, et multas, et majores in aliqua parte superare. Et ideo ea quæ antea in notis ÆmiHi Papiniani ex Ulpiano, et Paulo, necnon Marciano ascripta sunt, quæ antea nullami vim obtinebant propter honorem splendidissimi Papiniani, non statim respuere;