Latin
Lex Xl Viii
Justinianus Imperator, Leges Selectae 18
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Augustus Joanni P. P. Sancimus neminem ad episcopaium ordinari, nisi et in aliis rebus utilis et optimus sit, et neque melieri cohabitet, neque liberorum existat pater, sed loco uxoris, adbaereat quidem et continens sit circa sanctissimam Ecclesiam; loco vero liberorum, omnem Christianum et orthodoxum habeat populum: cognoscens sic ab initio ea quae de successione Deo amabilium episcoporum sunt nos disposuisse, et cum ejusmodi cogitatione processisse nostram legem; et eos qui praeter haec quid faciunt, aut fecerunt, omni episcopatu indignos esse; qui enim post hanc nostram constitutionem facere aliquos episcopos præter ejus vim, aut fieri ausi fuerint, neque in episcopis numerabuntur, neque manebunt in sacris, sed ex pulsi ab bis, aliis dabunt locum ordinationis, cum in primis diligentissimae, tum etiam Deo per omnia placentis. Datum IV Kalend. Sept., CP. ,post coss. Lam pad. et Orest. .