Latin
Lex Xlix
Justinianus Imperator, Leges Selectae 1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Idem imperator Justinianus Augustus Joanni P.P. Si quis ad declinandam legem Falcidiam, cum desiderat totam suam substantiam pro redemptione captivorum relinquere, eos ipsos captivos scripserit baeredes, ne videatur quasi incertis personis hæredibus insititutis judicium suum oppugnandum reliquisse, sancimus ejusmodi et talem institutionem pietatis intuitu valere, et non esse respuendam. —§i. Sed et si pauperes quidem scripserit haeredes, et non inveniatur certum ptochotrophium, vel certae ecclesiae pauperes, de quibus testator cogitaverit, sed sub incerto vocabulo pauperes fuerint haeredes instituti, simili modo et hujusmodi institutionem vatere decernimus. —§2. Et si quidem captivos scripserit haeredes civitatis, in qua testator larem fovere ac degere noscitur, episcopus et œconomus haereditatem suscipiant, et omnimodo in redemptionem captivorum procedat hæreditas, sive per annuos reditus, sive per venditionem mobilium seu se moventium rerum sit: nullo penitus ex hoc lucro, vel œconomo, vel cpiscopo, vel sacrosanctæ ecclesiae relinquendo. Si enim propter hoc a speciali hærede recessum est, ut non Falcidiac ratio inducatur, quomodo ferendum est, hoc, quod in sacrum venerit, per Falcidiam vel aliam occasionem minui? —§5. Ubi autem indistincte pauperes scripti sunt haeredes, ibi xenonem ejus civitatis omnimodo haereditatem nancisci, et per xenodochum in aegrotantes fieri patrimonii distributionem, secundum quod in captivis constituimus, vel per redituum annalium erogationem, vel per venditionem rerum mobilium, vel sese moventium, ut ex his res immobiles comparentur, et annuus victus ægrotantibus accedat. Quis enim pauperior est hominibus qui et inopia tenti sunt, et in xenone repositi, et suis corporibus laborantes, necessarium victum sibi non possunt afferre? —§4. Licentia omnino danda et in priore, et in secunda specie, et actionem movere, et debita exigere, ut in captivos vel in ægrotantes consumantur. Si enim haeredum eis et jus et nomen dedimus, sine Falcidiae tamen legis emolumento, necesse est eos debita exigere, et creditorihus respondere. —§5. Sin autem ampliores in civitate xenones vel ptochotrophia sint, ne incerta videatur pecuniarum datio, tunc ei xenoni vel plochotrophio, qui pauperior esse dignoscitur, easdem res vel pecunias assignari censemus, hoc videlicet discutiendo a viro reverendissimo locorum antistite et sub eo constitutis clericis.