Latin
Lex Xlvi
Justinianus Imperator, Leges Selectae 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
§3. Sed Deo amabiles episcopi, si quidem aliquos di:er:c hi qui defecerum. præposuerint rebus (veluti xenodochos, ptochotrophos, aut nosocomos, aut brephoirophos, aut orphanotrophos, aut gerontocomos, aut paramonarios, aut œconomos, aut simpliciter [dicendo| piarum actionum administratores), illos quidem permittant habere administrationem; ipsi vero non administrent quidem, sed administrationem illorum inspiciam, aut observent, et recte quidem habentem laudent in quibusdam autem aliquid prætergredicutem corrigant; pessima autem administratione facta etiam Hos expellant, et alios instituarl, qui cogitent et animo concipiant magni Dei timorem, et terribilem magni et nunquam finiendi judicii diem ad quam ilos respicientes convenit omnia facere cum ad Deum coordinata mente. Si vero neminem diserte hi qui moriuntur præstituerint administrationi, sed in hæredum potestatc tutum posuerint, hi autem rem neglexerint, continuo ipsi Deo amabiles episcopi et administrent, et præficiant suprascriptas personas (ut ptocholrophos, aut nosocomos, et caeteros deinceps, qui etiam magni Dei ho- Docem mente præferant). ut omnimodo et via et artificio ad effectum perducantur quae ordinata sunt. —§4. Supra autem omne tempus quo distulerint facere disposita scripti hæredes, eos cogi solecre et fructus, e', reditus, et omnem legitimam accessionem a tempore ejus qui disposuit mortis sancimus, non inspecta mora a litis contestatione aut conventione. sed ipso jure intellecta (quod dicitur vulgo) mora praecessisse, et locum habente fructuum et aliarum rerum accessione. —§5. Hoc eodem obtinente, et si non ab haerede, sed a fideicommissario aut legatario relictum fuerit hujusmodi pium legatum, et illud acceperit is qui legato honoratus est, et mox quidem licentiam esse Deo amabilibus episcopis poscere tales personas quibusdam rebus honoratas facere disposita.