Latin
Lex Xlvi
Justinianus Imperator, Leges Selectae 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
§6. Si vero negligentes fuerint locorum Deo amabiles episcopi id agere, forte gratia corrupti a scriptis haeredibus, vel legatariis, vel fideicommissariis, licentia erit aut metropolitano provinciae, aut archiepiscopo illius diœceseos, haec cognoscenti, inquirere, et cogere pium opus aut piam liberalitatem omnimodo impleri; et cuicunque civium idem etiam facere licentia erit, cum sit enim communis pietatis ratio, communes et populares decet etiam affectiones constitui harum rerum exsecutionis: habituro unoquoque licentiam ex nostra hac lege movere ex lege condictitia, et postulare relicta adimpleri: sciente qui hæc neglexerit, Deo amabili episcopo, quod et ipse, præter imminentes e coelo poenas, etiam impelialem motum super hujusmodi contemptu experretur. —§7. Ut autem adhuc majore metu terreantur hæredes morientium, vel harum rerum procurandarum et faciendarum onere gravati, quominus harum rerum effectum differant, et hoc sancimus, ut si impetiti a Deo amabilibus episcopis, qui his rebus honorati sunt, postea cessaverint, seu distulerint, ita ut præsidum exactione opus fuerit, confestim non solum ipsi simplum (quod dicitur) exigantur, sed omnino duplum. Si enim apud veteres erant quædam themata in quibus ex inficiatione dupla condemnationis inducebantur, quomodo utique non etiam hic eos qui non solum ne sponte fecerint, sed tempus praeterea protraxerint, et postremo impetiti a Deo amabilibus episcopis, ac deinde neque irsis statim parentes, opus habuerint etiam præsidali exactione, dupli exactione non convenit castigari?