Latin
Lex Xix
Justinianus Imperator, Leges Selectae 2-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si [necagnatio] vel cognatio recta inveniatur, tunceasdem res fisci nostri juribus vindicari. —§1. Sed ne videamur morientibus quidem genitoribus liberis providere, viventibus autem nullam inferre providentiam (quod etiam ex facto nobis cognitum esti, necessitatem imponimus talibus genitoribus ortbodoxos liberos secundum vim patrimonii alere, et omnia eis praestare, quae ad quotidianae vitae conservationem sufficiant: sed et dotes pro filiabus et neptibus dare, et ante nuptias donationes pro filiis, vel nepotibus perscribere, in omni casu secundum vires patrimonii hujusmodi liberalitatibus aestimandis, ne propter divini amoris electionem, paterna, vel materna sint liberi provisione defraudati.