Latin
Lex Xix
Justinianus Imperator, Leges Selectae 1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Augustus Juliano P. P. Cognovimus multos esse orthodoxos liberos quibus nec pater nec mater orthodoxæ sunt religionis. Et ideo sancimus ut non tantum in casu ubi alter [non] orthodoxae religionis est, sed etiam in his casibus in quibus uterque parens alienae sectæ sii, id est, pater et mater, hi tantummodo liberi ad eorum successionem, sive ex testamento, sive ab intestato vocentur, et donationes, seu aliae libertates bis ac. cedere possint, qui orthodoxorum venerabili sunt no mine decorati: caeteris liberis eorum qui non Dei omnipotentis amorem, sed paternam, vel maternam impiam affectionem secuti sunt, ab omni benefacio repellendis. Liberis autem orthodoxis non existenlibus, ad agnationem, vel cognationem eorum (orthodoxos tamen) easdem res, vel successiones pervenire.