Latin
2.13 to 2.21
Justinianus Imperator, Leges Selectae 2.13-21
Unproofread scanNot analysed yet
—§8. Pro limitaneis vero ordinandis necessarium nobis esse videmur, ut extra comilatenses milites, qui per castra sunt, milites limitanei constituantur, qui possint et castra, et civitatis limites defendere, et terras colere, et ut alii provinciales videntes eos per partes, ad illa loca se Conferant. Et exemplum fecimus unius numeri limitaneorum, ut secundum exemplum quod nos misimus per castra et loca quae providerit tua magnitudo, eos ad similitudinem nostri exempli ordinet; sic tamen, ut si inveneris de provinciis idonea corpora, aut de illis quos antea milites habebant, limitaneorum constituas in numero, in unoquoque limite, ut si aliqua forsitan commotio fuerit, possint ipsi limitanei sine comitatensibus militibus, una cum ducibus suis adjuvare loca, ubi dispositi fuerint, non longe limitem exeuntes, nec ipsi limitanei, nec duces eorum, ut nullum etiam dispendium a ducibus, vel iudanis prædicti limitanei sustineant, nec aliquas sibi consuetudines de eorum stipendiis per fraudem ad suum lucrum convertant. Hæc autem non solum in limitaneos volumus observari, sed etiam in comitatenses milites. —§9. Et unumquemque ducem et tribunos eorumdem militum jubemus, ut semper milites ad exercitationem armOrum teneant, et non concedant eos divagari, utsi quando necessitas contigerit, possint inimicis resistere, et nullum auJeant duces aut tribunt commeatalem de ipsis dimittere, ne, dum sibi lucrum student conficere, incustoditas nostras relinquant provincias. Nam si usurpaverint memorati duces, vel officia eorum, seu tiibuni, commeatalem de militibus relinquere, aut aliquod lucrum de eorum emolumentis sibi acquirere, hoc non solum in quadruplum jubemus publico rependere, sed etiam dignitate eos privari. Magis enim debent et duces et tribuni supra deputata sibi emolumenta secundum labores suos de nostra largitate remunerationem sperare, et non de commeatis militum aut eorum stipendiis lucrum sibi acquirere, quoniam ideo ordinati sunt milites, ut per ipsos provinciae vindicentur, præcipue cum sufficienter et ipsis ducibus, et eorum officiis emolumenta praestitimus, et semper providimus unumquemque secundum labores suos ad meliores gradns,. et ad majores dignitates perducere.