Latin
2.22 to 2.31
Justinianus Imperator, Leges Selectae 2.22-31
Unproofread scanNot analysed yet
—§10. Postquam vero Deo placuerit, et per tuam magnitudinem limes omnis in anliquum statum pervenerit, et Lene ordinatus fuerit, tunc ubicunque necessitis emerserit, viri spectabiles duces invicem sibi, quando usus exegerit, auxilium præbeant, a! provinciae, seu limites eorum vigilis et laboribus (Deo juvante) illæsi custodiantur. —§11. Sicut autem jubemus audaces et feroces contra inimicos judices ac milites nostros esse, sic volumus eos mites et benevolos circa collatores nostros existere, et nui. lum damnum, nullamque læsionem in eos efficere. Sin autem quisquam de milibus ausus fuerit quam. cunque læsionem tributatiis nostris inferre, periculo viri spectabilis ducis seu tribuni et principis digna vindicta afficiatur, ut Indemnes tributarii nostri costodiantur. —§12. Si vero pro quibusdam causis interpellatio apud nostros judices facta fuerit, jobemus non amplius sportularum nomine quam nostris legibus definitum est exsecutores accipere, pœnam eisdem legibus insertam ex transgressione foraidantes.