Latin
Lex L
Justinianus Imperator, Leges Selectae 21
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Augustus Joanni P. P. Cum lege Leonina viris reverendissimis episcopis, et presbyteris, et diaconis peculium habere quaM castrense concessum est, eo addito ut et in ipso testari possint dubitabatur si hujusmodi testamenta debeant de inofficioso querela expugnari, cum de omnibus personis quae hujusmodi peculium meruerunt eadem fuerat quaestio exorta? Sancimus itaque, viris reverendissimis episcopis, et presbyteris, et diaconis qui tale peculium quasi castrense possident, super his tantummodo rebus quae quasi castrensis peculii sunt, non solum ultima condere secundum leges elogia licere (quod ex Leonina constitutione descendit), sed etiam eorum ultimas voluntates super his tantummodo habitas de inofficioso querelae minime subjacere. Dat. Non. Februar. ,CP. ,postcoss. Lampadii et Orestis. anno 2,.