Latin
Lex Xlix
Justinianus Imperator, Leges Selectae 2-4
Unproofread scanNot analysed yet
§6. Sin autem nullus xenon in civitate inveniatur, tunc, secundum de captivis sanctionem, pro tempore œconomus sacrosanctae ecclesiae vel episcopus haereditatem accipiat; et sine Falcidiae ratione pauperibus qui in civitate sunt, vel penitus mendicantibus, vel alia sustentatione egentibus, eaedem pecuniae distribuantur. —§7. Hæc tamen omnia locum habere sancimus, quando non certi xenonis vel certi ptochotrophii, vel cert:e ecclesiae nominatio a testatore subsecuta est, sed incertus est ejus sensus. Sin autem in personam certam, venerabilemve certam domum respexerit, ci tantummodo haereditatem vel legatum competere sancimus, nulla Falcidia nec in hac parte intercedente. —§8. In Omnibus autem hujusmodi casibus cœlestes iracundias sacrosanctarum rerum administratores exspectent si qualecunque jucrumex hujusmodi gubernationibus sibimet aequisierint, vel si hoc committi ab alio consenserint, et non gravissima poena et interminatione quod perperam factam est studeant corrigere.