Latin
Iex Xlii
Justinianus Imperator, Leges Selectae 3
Unproofread scanNot analysed yet
§2. De his vero episcopis qui nunc sunt, vel futuri sunt, sancimus nullo modo habere eos facultatem testandi, vel donandi, vel per aliam quamcunque excogitationem alienandi quid de rebus suis, quas, postquam facti fuerint episcopi, possederint et acquisierint, vel ex testamentis, vel donationibus, vel ex alia quacunque causa: exceptis duntaxat his quas ante episcopatum habuerunt ex quacunque causa, vcl quae post episcopatum a parentibus et theiis, hoc est, patruis, vel avunculis, et a fratribus ad ipsos pervenerunt, perventuraeque sunt; quaecunque enim post ordinationem ex quacunque causa extra praefatas personas ad ipsos pervenerunt, ea jubemus ad sanctissimam Ecclesiam, cujus episcopatum tenuerint, pertinere, et ab ea vindicari et evinci, nulla alia persona potestatem habente ex eo proprium quid auferre lucrum. Quis enim dubitaverit eos qui ipsis proprias res relinquunt, aut reliquerint, etsi in aliam personam transferunt, aut transtulerunt, non potius ipsum sacerdotium contemplantes, quam ejus personam, et cogitantes quia non solum ab ipsis relicta pie insument, sed et suas ipsorum res adjicient, id fecisse?