Latin
Iex Xlii
Justinianus Imperator, Leges Selectae 4
Unproofread scanNot analysed yet
§5. Ab hac autem generali nostra lege excipimus ea sola quaecunque et qualiacunque in huuc usque diem fuerint Epiphanii archiepiscopi felicis hujus civitatis, et sanctissimi patriarchæ. Nam super his, quæ ab hoc tempore ei adquirentur, ea quae a nobis constituta sunt, obtinere, et ipsa ad sanctissimam majorem ecclesiam pertinere jubemus. —§4. Post mortem vero Deo amantissimorum episcoporum, jubemus ut pro tempore illarum ecclesiarum oeconomi rationes reddant earum quae ab illis relictae sunt rerum, idque sanctissimis ecclesiis proficere quod ex hac nostra lege eis debetur.