Latin
Lex Xxi
Justinianus Imperator, Leges Selectae 35
Unproofread scanNot analysed yet
Imperator Justinianus Augustus Mennae. P. P. Si praesens quidem sit qui pecuniam numerasse vel alias res dedisse scriptus est, aliquam vero administrationem in provinciis gerat, ut difficile esse videatur, denuntiationem eidem non numeratas pecu* niæ mittere, licentiam damus ei qui memorata exceptione uti velit, alios judices adire, et per eos ei manifestare quia exceptionem hujusmodi objicit, factam a se super non numerata pecunia querelam esse. Quod si non sit alius administrator civilis, vel militaris, vel per aliquam causam ei sit difficile, qui memoratam querelam opponit, eum adire, et ea quae dicta sunt facere: licentiam damus etiam per virum reverendissimum episcopum eamdem suam exceptionem creditori manifestare, et ita tempus statutum interrumpere. —§1. Quod etiam in exceptione non numeratae dotis locum habere receptum est. Datum Kalend. Jul. ,Constantin. ,do. Justiniano A. II cos..