Latin
Lex Xxii
Justinianus Imperator, Leges Selectae 36
Unproofread scanNot analysed yet
Imperator Justinianus Augustus Mennæ P. P. Neminem volumus in custodiam conjici absque jussu gloriosissimorum, vel illustrium, vel clarissimorum magistratuum hujus felicissimæ urbis, vel provinciarum, aut defensorum civitatum. §1. De his autem quicunque conjecii aut conjiciendi sunt, Deo amabiles locorum episcopos jubemus per unam cujusque hebdomadae diem, id est, feria quarta, aut sexta, quae et Parasceve appellatur, eos qui in custodia habentur visitare, et diligenter inquirere causam ob quam detinentur; et sive servi sint, sive liberi, sive pro pecuniis, sive pro aliis criminationibus, sive pro homicidiis eonjecti, illustrissimos, et spectabiles, et clarissimos magistratus admonere, tam eos qui sunt in hac felicissima urbe quam qui sunt in provinciis, ut ea exsequantur circa ipsos quae divalis nostra constitutio ad illustres praefectos ea de re emissa praecipit: licentia data Deo charissimis pro tempore episcopis, si quam negligentiam admissam cognoverint ab illustrissimis et magnificentissimis atque clarissimis pro tempore magistratibus, vel iis quae illis parent officiis, talem ipsorum negligentiam indicandi, ut conveniens adversus negligentes animi nostri motus insurgat. Datum xv Kalend. Februar. ,CP. ,Decio cos..