Latin
In nomine Domini et Dei nostri Jesu Christi
Justinianus Imperator, Leges Selectae 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
§21. Illud autem, quod statim, cum hanc com* positionem legum congregari mandaremus, jussimus, iterum et nunc sancimus illud confirmando: omnibus similiter interdicimus ne quis audeat hominum qui sunt nunc, aut in posterum erunt, commentarios scribere harum legum, praeterquam si velit quis in Græcam linguam hæc transferre, quem etiam volumus sola secundum pedem seu ϰαϰὰ πόδα nuncupata uti legum interpretatione, et si quid secundum nominatorum paratitiorum (ut conveniens est) ascribere voluerint usum; aliud autem nibil omnino De tantillum quidem circae. facere, nec rursum dare seditionis, et dubitationis, aut infinitae multitudinis legibus occasi onem, id quod ante in antiqui edicti factum est ordinatione, ita ul illud brevissimum constitutum ex differeutium commentariorum differentia seu diversitate in infinitam extenderetur multitudinem. Si quid enim forte ambiguum fuerit visum, vel litium certatoribus, vel bis qui rebus judicandis præsunt, hoc imperator interpretabitur recte: nam hæc facultas illi soli a legibuspermissa es. t. Itaque quisquis ausus fuerit ad hanc nostram legum compositionem commentarium aliquod adjicere, aliter atque nostræ hujus jussionis forma praescribit, is sciat quod et ipsi falsi reo legibus futuro, ut quod composuerit, er pietur, et modis omnibus corrumpetur. —§22 Eadem poena imposita et adversus eos qui notis (seu signis) quibusdam in scriptura utentur (quæ signa siglas vocant) ot qui per ea conturbare scripturam tentaverint, nec per totam consequentiam litterarum numcros, et nomina veterum prudentum, et totam legura positionem scripserint. Sciant etiam librorum ita scriptorum comparatorcs se inutilis fore libri dominos; neque enim damus licentiam talibus libris ia judiciis uti, et aliquid agere, etiamsi contingat librum in ea ipsa parte quae recitatur nullum habere tale signum [aut notam], sed in alia quacunque sui parte, quamvis semel tantum id admissum sit. Itaque ipse quidem eum librum pro non sci ipto prorsus habebit. Is autem qui eum scripserit, et ignoranti emptori dederit, duplum solvet ejus aestimationis ei qui iu in quantitate damnum passus fuerit, nihilominus infligenda criminali pæna. Hoc etenim et in aliis constitutionibus ea de re positis scripsimus, tam his que Latina processerunt voce, quam ea quae Græcorum lingua, quam quidem ad legum professores rescripsimus.