Latin
In nomine Domini et Dei nostri Jesu Christi
Justinianus Imperator, Leges Selectae 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
§23. Hæc igitur volumina (Institutorum et Digestorum dicimus )ex fine tertii nostri felicissimi consulatus suum robur obtincre sancimus, id est ex ante tertium calendarum Januariarum præsentis dadecimæ indictionis, in omne avum valitura, et una cum imperialibus constitutionibus vigorem et locum habitura tam in his quae postea emerserint qu am in his quæ in judiciis adhuc pendent, nec dum amicabilibus tradita sunt transactionibus; quodcunque enim hactenus vel judicatum, vel transactum est, retractari non sustinemus. Quem quidem consulatum tertium nobis nominatissimum dedit Deus, quando et sub ipso p ax cum Persis confirmata est, et tantum legum volumen repositum est, quod a nec majorum unquam excogitatum fuit, atque ad hac tertia pars mundi (dicimus autem totam Lybiam) nostris adjuncta esl sceptris, omnia haec a summo Deo et Servatore nostro Jesu Christo dona tertio nostro consulatu indulta. —§24. Omnes itaque laudatissimi nostræ reipublicae Magistratus divinam hanc nostram suscipientes constitutionem, ut utantur pracdiclis nostris legibus, unusquisque in suo procurabit judicio. Proponet autem eam in maxima et regia hac urbe, et ejus gloriosissimus praelectus. Curæ autem erit excellentissimo et laudatissimo nostro magistro, et gloriosissimis atque beatissimis praefectis sacrorum nostrorum prætoriorum, tam in his quæ ad solem orientem quam his quæ in Illyride, necnon bis etiam quae in Lybia sunt, per sua edita his qui sub ipsis ordinati sunt et ista facere manifesta, ad omnium nostrorum subditorum inexcusabilem notitiam. Data XVII Calend. Januarias, domino nostro Justiniapo perpetuo Augusto III cos..