Latin
5.10 to 5.22
Justinianus Imperator, Leges Selectae 5.10-22
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero et aliquis civilium magistratuum majorum, aut minorum, officialium, aut defensorum, aut, cum hæc didicerit, non judicaveril, aut, cum vindicare liceret, neglexerit, aut rem mercede prodiderit, sciat quod, praeter interminatas a nobis pœnas, habebit et a maximo Deo nostro pœnam sequentem, et obnoxius erit exsecrationibus omnibus quæ sacris continentur libris. —§7. Sicut autem hæc nobis ob nihil aliud quam ob Domini sancita sunt culmum, sic et hoc addimus, ut inquisitiones cum summa diligentia fiant, et ne quis calumnialor insurgat in aliquos aut falso accusalurus, aut falsum testimonium laturus his de rebus; sicut enim sacerdotibus, si quid tale egerint, tales imposuimus PaPIs, ita et his qui calumniari ipsos tentarint, ex coelo et legibus nostris poenas imminere volumus, si, accusatione cœpta, sed annuntiatione, aut persequi noluerint, aut perseverare in hujusmodi accusationibus non quieverint. D. Pr. Non. Nov., C.P., Justiniano P. P. A. iv et Paulino v. c. coss. .