Latin
5.1 to 5.9
Justinianus Imperator, Leges Selectae 5.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
§5. Hæc igitur omnia sancimus in bac quidem felici civitate tuam custodire sanctitatern, et singularum ecclesiarum defensores et œconomos, quibus curæ erit haec inquirere, et denuntiare, et convictos privare datae eis a sanctis ecclesiis annonæ erogatione: in provinciis autem qui sub tua ordinali sunt beatitudine, Deo amantissimi metropolitæ, ad hæc etiam qui illis subsunt religiosissimi episcopi, et corum ecclesiecdici et œconomi, et ipsi ad eumdem modum qui praedictus est re utentes, et sacram venerationem undique irreprehensibilem et inculpabilem custodientes, conservabunt Quidem isu: ut et gloriosissimi sacrorum nostrorum prætoriorum prærecti (dicimus autem Orientis cum subditis gentibus eorum jurisdictioni, item Illyrici, atque etiam Afrorum præeminentes diœcesi) et parentia eis officia, et clarissimi provinciarum praesides et civitatum defensores, ipsi quidem qui maximos magistratus gerunt, indignationem nostram subverentes; officii autem non obsecundantia ipsis, decem auri librarum expertura pœnam: prasides vero provinciales majores pariter et minores, et obtemperantia ipsis officta, et insuper civitatum defensores, quinque auri librarum poenam metuentes, si haec cognoscentes, non annuntia verint el ipsi sacerdotibus (id est, aut Deo amabilibus episcopis, aut sanctissimis metropo' litis, aut uniuscujusque dioeceseos sanctissimis patriarchis, secundum suam cuique regionem, ut ipsi hæc intelligentes, secundum quod antea definitum est, omnibus se opponant et resistant); et postquam ab eis is qui harum rernm convictus fuerit depositus fuerit, non curiæ civitatis aut officio curn tradi curaverit; et gloriosissimus præfectus hujus felicis civitatis hæc custodiet, si quidem in hac peccetur regia nostra civitate, un i cum obediente ipsi officio, ipse quidem iudignalionem nostram subveritus, ipsius autem officium decem librarum auri metuens poenam. —§6. Verum ista quidem nos legislationis modo confecimus. Illud vero in confesso esi, quia nobis quidem consecrata sunt Deo pro sacerdotum ipsius honestate. Si vero ipsi transgressi fuerint ea quae sunt ordinata, et dissimulent, et non vindicent, sed quadam videlicet humanitate non laudabili capti fuerint, præter coelestes painas habebunt et illinc condemnationem, quæ illis in ipso Dei repræsentabitur tribunali, quae indecentem dissimulationem arguet et vindicabit.