Latin
Græcæ constitutionis ejusdem Justiniani epitome ex eadem collectione
Justinianus Imperator, Leges Selectae 68
Unproofread scanNot analysed yet
Quaede Samaritis lege statuta sunt circa synagogas et successiones, obtinent et in Montanistis, et Ascodrogiiis, et Ophilis. Soli enim orthodoxi succedunt ipsis ex testamento, et ab intestato, et legata capiunt: caeteri autem hæretici, id est, qui non sunt orthodoxi, et Graeci, seu pagani, et Samaritæ, non militant, neque ulla dignitate decorantur, neque publicam adipiscuntur curam, neque docent, neque advocationibus funguntur. Si vero quis ad ea obtinenda simulet se orthodoxum, et appareat uxoiem habens, aut liberos hæreticos, et non adducat ipsos ad orthodoxiam, ejicitur. Si vero etiam lateat, non potest quid suarum rerum donare, aut aliter alienare hæretico, sed haec et hæreticam delatam ipsius successionem vindicat fiscus. In universum enim qui participes sunt militiæ, aut dignitatis, aut advocationis, aut publicae liberalitatis, aut applausus, solos orthodoxos habent successores, et res ipsorum quocunque modo ad haereticum delatas, fiscus vindicat. —§i. Si alter conjugum orthodoxus sit, et alter hæreticus, oportet fieri liberos eorum orthodoxos. Quod si ex his alii orthodoxi fiant, alii haeretici maneant, soli succedunt utrique parenti orthodoxi. Si vero omnes sint hæretici, cognati orthodoxi succedunt, aut iis non existentibus fiscus. —§2. Habet (constitutio) diversas pœnas contra neglectores, et non persequentes aut ind. cantes praesides et officia civilia, vel militaria ei episcopos, qui quidem et de neglectoribus praesidibus referunt principi, pœnæ vero fisco applicanlur.