Latin
1.142 to 1.160
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 1.142-160
Unproofread scanNot analysed yet
His testimonium perhibet sanctus Joannes Constantinopoleos patriarcha in undecimo sermone in creationem; sic enim ait (Homil. XIII in Gen. II): «Ei insufflavit, inquit, in faciem ejus spiritum vitæ, et fuit homo in animam viventem. Hic nonnulli imperiti hoMines, propriis cogitationibus moti, ac nihil Deo decens in mente habentes, nec condescensionem verborum reputautes, dicere audent e Dei substantia esse animam. insaniam, o dementiam »Atque hæc quidem Pater de argumento proposito. Considera autem de aliis omnibus in terra factis dixissc Deum, fiat, et producat terra, et factum est (Ibid.) ; de homine autem dicit: Faciamus hominem: nec solum, FaciamuS, sed, ad imaginem et similitudinem nostram; et sumens pulverem de terra, propriis manibus hominem finxit, et insufflavit in faciem ejus spiritum vitæ, et factus est homo in animam viventem. Ex bis igitur perspici potest, ut Deus hominem fc-. cerit honorabiliorem ac pretiosiorem aliis omnibus quæ in terra sunt creaturis; alia quidem omnia fecit verbo: dixit, et facta sunt; hominem vero, sicuti dictum est, propriis ipse manibus juxta divinam Scripturam fecit: quæcunque autem ab eo in terra facta sunt, subdidit homini, qui sexto factus est die: ut omnibus terrenis creaturis jam factis, ac ipsi præparatis, dominaretur, ipse plasmatoris sui obediens imperio. Hoc et nos docet sanctus Theologus Gregorius in oratione in novam dominicam (Urul. 43); sic enim dicit: <Ita aliquid primum in diebus numeratur, et secundum, et tertium, ac deinceps, usque ad septimumdiem, quo rcquics fuit ab oporibus; quibus dispertiuntur ea quæ fiunt, ineffabili ratione disposita, nec confertim ediia a Ycrbo rerum omnium potente: cujus et cogitare, et dicere rem ipsam est praestare. Quod si postrernus homo designatus est, idque manu Dei, et imagine honoratus: nihil mirum; ei enim tanquam regi oportuit prius regiam aulam subsistere, ac deinde regem judici, omnium jam quasi satellitio stipatum acmunitum.