Latin
1.161 to 1.169
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 1.161-169
Unproofread scanNot analysed yet
»Quamobrem, si ex Gregorii Theologi doctrina, ultimus homo est designatus, idque Dei manu, et imagine honoratus, ac omnia a Deo illi præparata sunt, eique tanquam regi prius subsunt palatia, sicque a Deo introductus est, omniumjam stipatus obsequio: quomodo dicunt, qui juxta Origenem desipiunt, præexistentes animas, propter peccata in corpora demitti, prius commissa luituras? Contra enimsanctus Gregorius et postremum omnium hominem factum esse dicit, et a Deo honoratum, et iis omnibus quæ in lerra sunt dominari: quod sane pœnæ*non est, sed singularis Providentiae ac beneficiisignificatio. Theologo porro Gregorio consentit sancti Joannis Constantinopoleos patriarchæ doctrina in undecimo sermone de crea-, tione, sic enim dicit (Hom. 13 in Genes.) : <At fortasse dicat aliquis: Cur, si anima pretiosior est corpore, quod inferius est prius fit, ac demum quod majus est ac nobilius? Annon vides, dilecte, in ipsa creatione idem hoc factum esse: quemadmodum enim coelum, et terra, et sol, et luna, caeteraque omnia fabricata sunt, ac postremum homo, cui eorum omnium imperium mandandum fuerat: sic in plasmalione hominis, priinum formatur corpus, tum anima, quæ honorabilior est. Nam ut experlia rationis, qua ad utilitatem et obsequium parabantur, ante hominem exstitere, ut parata ministeria haberet, qui eorum commodis frui debebat: ita et corpus ante animam fabricatum est, ut cum juxta occultam Dei sapientiam anima induceretur, propria oflicia posset motu corporis exsequi. »Atque haec salis ad ostendendumaudientibus, nos ubique eadem sentire ac dicere quæ Patres, qui animarum præexistentiam tollunt. Præterea, cum sancta Scriptura de Adam atque Eva dicat: Benedixit eos Detis, et dixit: Crescite, et multiplicamini, el replete terram, et dominamini ei (Gen. 1): quomodo, si animæ antiquiores fuere corporibus, futurum fuit, ut secundum divinum imperium crescerent ac multiplicarentur, quæ ante, juxta eorum fabulas erant?