Latin
1.28 to 1.43
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 1.28-2-43
Unproofread scanNot analysed yet
I). At vero quod ad carnem attinet, natus est, sicut diximus, ex beata Virgine. Sed quoniam Verbum Dei dc coelo descendens, seipsum exinanivit, formum servi assumendo, filiusque hominis exstitit, cum tamen idem permaneret qui antea fuerat, scilicet Deus (est enim immutabilis, et nulli alterationi obnoxiae natura), cum jam unus intelligatur esse cum propria carne, dicitur de coelo venisse. Et nominatur etiam homo de coelo, cum sit perfectus in deltate, idemque perfectus in humanitate: intelligiturque una esse persona. Unus enim est Dominus Jcsus Christus, tametsi naturarum discrimen non Ignoretur, ex quibus ineffabilem illam dicimus factam unitionem. Fatemur itaque Vorbum, Unigenitum Dei Filium, Deum esse perfectum, et perfectum hominem corpore et anima ratione praedita constantem; quod ad deitatem attinet, ex Patre natum ante. . cula, eumdem autem ultimis temporibus propter nos et propter nostram salutem ex Maria Virgine secumdum humanitatem: consubstantialem Patri secnndum divinitatem, et consubstantialem nobis secundud humanitatem. Duarum enim naturarum iacta est unio. Inde est, quod unum Christum, unum Filium, unum Dominum confitemur, atque etiam sanctam Virginem vere fuisse Deiparam, ideo quod Deus Verbum carnem induit et homo factus est, atque in ipsa conceptione sibi univit templum, quod ex ipsa assumebat. Si placet, exempli loco accipiamus nostrum ipsorum compositionem, quatenus homines sumas. Constamus nimirum anima et corpore. Ac videmus duas naturas, aliam corporis, aliam animæ; hominem vero, ex utriusque unitione facta, unum: neque compositio ex duabus naturis efficit, ut pro uno ho. mines duos cogitemus; sed unum (ot dixi) intelligimus hominem ex anima et corpore compositum. Si enim hoc tollamus, ex duabus et differentibus naturis unum et indivulsum Christum ab unitione existere, dicent adversarii: Si uua natura totius Christi est, quomodo potuit humanam naturam indaere, aut quam carnem sibi propriam asciscere?