Latin
1.8 to 1.27
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 1.8-27
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper autem cum et quaedam alia crimina divino Cyrillo apud imperatorem nugaciter impingerent, ad imperatorem Cyrillus in hanc sententiam scripsit: «Postquam mihi, piissime imperator, renuntiatum est, quosdam garrulos instar vesparum ferarum susurris suis aures tuas personare, et maledicta in me eructare, nuganles me asserereChristi divinum corpus coelo delatum, et non de sancta Virgine assumptum; itemque duos filios de sententia Nestorii confiteri: existimavi debere me adversus ipsos pauca in hanc sententiam dicere: fatui, et nullius rei nisi calumniandi gnari, quomodo in hanc devenistis sententiam, tantumque insaniae concepistis? Omnino eniin oportebat hoc vos perspicue sentire, totam fere nostram de fide disputationem inde ortam, quod nos sanctam Mariam Deiparam esse contendimus. Atqui si, ut illi dicunt, nos corpus Christi divinum cælitus venisse, non, ex ipsa natum dicimus, quomodo Deipara dici poterit? Quem enim peperit, si hoc vcrum non est, quod secundum carnem pepererit Emmanuelem? Rideantur ergo qui haec et talia de me blaterant. Non enim mentitur sanctus Isaias cum ita vaticinatur: Eccevirgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabunt eum Emmanuel, quod est, nobiscum. Deus (Isa. XVII). Et haud dubie verum dixit Gabriel ac. changelus ita Mariam alloqueus: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim sulvum faciet populum suum a peccatis eorum (Luc. I; Matth. i). Cum autem Dominum nostrum Jesum Christum dicimus desuper de coelo venisse, non eo sensu dicimus, quasi putemus eum sanctam suam carnem de coelo detulisse; sed sequimur sanctum Paulum, qui ita ait: Primus homo de terra terrenus; secundus, Dominus e cælo (1 Cor. xv). Imitamur etiam et ipsum Dominum dicentem: Nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis (Joan.