Latin
10
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 10
Unproofread scanNot analysed yet
Audiamus præterea S. Basilium in sermone in iliad (Hom. XVI): In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, ita dicentem: <Vide ne quando te vocis ambiguitas fallat; quomodo enim in principio erat humana ratio, cum homo postremo principium generationis acceperit? Ante hominem fuere bestiæ, ante hominem jumenta; reptilia, tum terrestria, tum aquatilia; volatilia coeli, stellae, sol, luna; herba, terra, mare, coelum. »Ecce Pater aperte nobis denuntiat, ne Origenis fabulis de animarum præexistentia inducamur. Docet enim nos, in principio fuisse humanam rationem, id est animam: sed aperte clamat, omnibus Dci creaturis ortum hominibus poste riorem esse. Si ergo creaturæ omnes ante hominem, quomodo prius animæ fuerunt? Pater enirn non ante corpus, sed ante hominem, qui est anima et corpus, dicit omnia fuisse; ex quo ostenditur, simul utrumque fabricatum esse.