Latin
9
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 9
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem Origenes ad coeteras blasphemias hoc adjunxit, Domini animam prius exstilisse, eique Deum Verbum esse unitum antequam e Virgine incarnaretur: hoc etiam deliramentum evertens ipse sanctus Athanasius in epistola ad Epictetum, sic dicit: <Merito sese damnabunt omnes qui existimant ante Mariam esse carnem, quae ex ea est; ac ante eam habuisse animam humanam Deum Verbum, ac iu ea ante adventum semper fuisse. >Quare si ex iis quæ a sancto Alhanasio dicta sunt, anima Domini nostri Jesu Chrisli, qui per omnia nobis similis factus est absque peccato, non fuit ante ejus in carne adventum: qualis insaniae est, dicere alias hominum animas ante corpora esse?