Latin
12
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 12
Unproofread scanNot analysed yet
Ejusdem de epistola ad sanctos qui in Sceti erant, propter cos qui incusarent damnationem Origenis doctrinae: «Dicere nonnulli ausi sunt, Origenem Ecclesiae esse doctorem. An hi, obsecro, ferendi sunt? Si Ecclesiæ doctor est Origenes, magnos sibi spiritus sumunt Ariani, et Eunomiani, et pagani: illi in Filium ac Spiritum blasphemantes; hi similiter, atque illi, impii, nec non resurrectionem morluorum deridentes. »Ex his perspicuum est, eum qui sanctos Patres sequitur, non dubitare quin ii qui cum Origene sentiunt, paganorum errorem Arianorumque insaniam sequantur.