Latin
13
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 13
Unproofread scanNot analysed yet
Haec quoque sanctus Cyrillus dicit Alexandriæ episcopus, in epistola ad monachos qui in Phua, in eos qui affirmant corporum resurrectionem non esse: «Aiunt igitur, esse apud vos qui negent humanorum corporum resurrectionem: quæ pars confessionis nostrae est, quam fecimus salutare adeuntes baplisma. Fidem enim profitentes, adjungimus credere nos et carnis resurrectionem. Si hoc tollimus, nec credimus Christum resurrexisse a mortuis, ut nos sibi conresuscilarct, claudicantem habuimus fidem, ac a via regia deflectentes, pravum iter sequimur. Hujusmodi autem improba opinio ab Origenis dementia est: quem et patres nostri, ut veri depravatorem, abdicaverunt et anathematizaverunt. Non enim sensit ut Cbristianus, sed paganorum secutus ineptias et nugas, in errorem incidit. Hinc autem ei contigit morbi principium. Asseverat animas ante corpora esse, et a sanctimonia abductas fuisse in cupiditates ac nequitiam, descivisseque a Deo, a quo hanc ob causam damnatae sunt, et corpori obstrictæ, suntque in carne tanquam in carcere. >