Latin
17
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 17
Unproofread scanNot analysed yet
Unum autem ac solum impio Origeni studium fuit, paganorum errorem confirmare, et imbecilliorum animis zizania inserere. Quamobrem hoc quoque risu sane dignum, ab eo tamen dictum, de hominum ex mortuis resurrectione, adjungere decrevimus. Affirmavit, in resurrectione corpora hominum orbiculata suscitari. dementiam atque inseitiam hominis insani, et paganorum disciplinae explicatoris! qui mente caecutiens, studensque Christianorum fidei miscere fabulas, ipsam Christianorum spem ac salutem, hoc est, promissam nobis resurrectionem, nixus est contumelia violare, ne resurrectionem quidem Domini reveritus. Resurgens enim Dominus ex mortuis, et primitiæ dormientium factus (Joan. xx), discipulis visus est, eisque ostendit foramina manuum ac pedum, et plagam lateris: et post resurrectionem comedit, non ut cibo indigens, sed ut eo modo resuscitati corporis naturam confirmaret. Et quidem cum Dominus ascenderet, angelos ad discipulos dixit: Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum (Act. I). Quod si, ut insanit Origenes, orbiculatum erat corpus Domini, quomodo potuit demonstrare manuum ac pedum foramina, aut lateris plagam? aut quomodo comedere potuit, aut omnino a discipulis agnosci? Et quoniam. modo sanctorum corpora quae post Domini resurrectionem surrexerunt (Matth. XXVII), et in sancta civitate apparuerunt, potuere ab aliis agnosci, siquidem in alia erant figura atque fuerant in vita? In fidei ergo petra nullo modo stabilitus, sed hujusmodi, atque his multo atrociores blasphemias impius Origenes cum edidisset, nihil mirum est, eum in ipso martyrii articulo Christum abnegasse, cultamque a paganis deorum multitudinem, quam ipse inducit, adorasse. Atque id Dei providentia factum est, ne in Ecclesia pro martyre acciperetur, atque inde gregi Ghristi inferretur aliquid detrimenti. Nam si eliam nunc simt qui de ejus quidem ruina confiteantur, doctrinam vero asserant, an non eam tanquam martyris ac Patris eraut defensuri, si contigisset eum, nulla idolis exhibita adoralione, consummari? Nemo enim veritatis retinens excidit a Deo, ab eoque deseritur, juxta quod dicit divina Scriptura: Respicite, filii, nationes hominum, et scietis quia nullus speravit in Domino et confusus eat. Quia enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum (Eccl. II)? Impius autem Origenes blasphemias suas non seipso tenus statuit, sed propriis scriptis in multos alios suum errorem transmisit, ut in eum valde conveniat sancti apostol Pauli vox, quae dicit: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium; quosdam autem et subsequuntur (1 Tim. v). Nam ejus error; ,successio in infirmiorum irrepens animas, facit ut eum sequantur quae a principio commissa ab ipso peccata sunt.