Latin
18
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 18
Unproofread scanNot analysed yet
Quasi enim iis qui Origenis placita sequuntur, non satis sit de præexistentia animarum impietas, cæteraque ejus vaniloquentia, blasphemiaeque de sancta Trinitate: hoc quoque proprio errori adjungunt, ducem et auctorem habentes perversam ejus disciplinam, ut dicant, omnium impiorum hominum, ac praeterea daemonum poenam finem habituram esse, restitutumque iri tum impios homines, tum dæmones in pristinum ordinem suum. Hæc cum dicunt, iguavoa homines efficiunt in Dei præceptis exsequendis, eos avertentes ab angusta et arcta via, et in latae ac spatiosae errorem inducentes. Omnino autem adversantur magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi dictis; ipse enim in sancto Evangelio docet, impios quidem ituros in aeternum supplicium, justos vero in aeternam vitam (Matth. xxv); rursusque dicit iis qui a dextris sunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi; iis vero qui a sinistris: Ite a me, maledicti, in ignem atternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Ibidem). Cum igitur aperte Dominus in sancto Evangelio indesinens et supplicium et regnum denuntiet, perspicuum est hos Origenis deliramenta sententiis Domini anteferre. Ex hoc quoque illorum amentia redarguitur. Si quis enim juxta illius nugas ponat supplicium desiturum, necesse est hunc et promissæ juStis vita æternæ statuere finem: aeque enim in utroque aeternum ponitur. Si autem et poena et fruitio gloria habent finem, cur incarnatio fuit Domini nostri esu Christi? cur crucifixio, et mors, et sepultura, et resurrectio Domini? quod commodum iis qui bonum certamen certaverunt, et pro Christo martyrium subierunt, si et daemoncs et homines impii eumdem quem sancti ordinem redintegratione habituri sunt? Verum hoc in eorum capita vertatur, qui haec fabulantur. Nam Christi verba in fidelinm mentibus inconcussa manent, atque in ipsa rerum veritate.