Latin
2
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum his porro quæ a nobis dicta sunt, conveniunt quæ sanctus Theologus Gregorius docet in sermoni de sancto Paschatc (Orat. 42, quae eat 2 de Paschate); sic enim dicit: «Cum hanc rem Verbum artifex demonstrare vellet, etiam aniinal unum ex utrisque, natura videlicet visibili atque invisibili, hominem fabricatur; sumptoque corpore e materia quæ ante subsistebat, ac a seipso vitam indens (quod utique animam intelligentem et imaginem Dei esse ratio novit), veluti quemdam alterum mundum, in parvo magnum constituit in terra, alium angelum, promiscuum adoratorem, contemplatorem visibilis naturæ, studiosumque ejus quæ sola mente comprehenditur: eorum quæ in terra sunt, imperatorem superno obtemperantem imperio. >Quare attendendum est, Patrem hunc, cum diceret Deum ex utrisque fecisse hominem, addidisse e prius subsistente materia corpus sumptum: non dixisse vero prius exstitisse animam, nec ex ulla substantia natam quae ante existerent: sed Deum per seipsum vitam indidisse, quod animam esse intelligentem, et Dei imaginem, novit ratio. Quod autem dicit Pater, Deum fecisse hominem imperatorem in terra, superno obstrictum imperio, evertit eorum assertionem qui ad poenam animas immissas curo. ribos dicunt. Nam in terra regnare, soliusque Dei teneri imperio, non in supplicii loco ducenduw est, sed in magno beneficio ac munere Dei.